Fabellae insanae
Insanus quidam canem brevebus cruribus aspicians subito clamavit: "Canes terram praetervolant: mox pluet".
Alter insanus se granum frumenti esse credebat: quotiescumque gallinam viderat, perterritus fugiebat: timebat enim ne a gallina voraretur. Medicus insanorum, multa cum perseverantia eum curavit. Insanus tandem intellexit se granum frumenti non esse... Postero die medicus, qui sanationem probare cupiebat, cum eo colloquebatur. At subito gallina quaedam ab insano visa est, qui statim se in pedes conjecit.
—Cur fugis? ait medicus. Credebam te sanatum esse. Cur adhuc gallinas times?
—Non dubito quin me sanaveris: certus sum me granum frumenti non esse. Sed hoc gallina fortasse nondum novit!
Insanus quidam hortulanum fraga colentem inspiciebat.
—Quid, inquit, in ea spargis?
—Ea stercore sterno, respondit horti cultor.
At insanus: —Ergo sine ullo dubio insanus sum, nam ea saccharo conspersa ego comedo!
Insanorum nosocomii moderator visitatoribus aedes suas monstrat:
—Hic omnia secundum morem recentissimum instructa sunt. Aegroti nostri nullo modo vitam tristem agunt, sicut in veteribus aedibus fiebat, sed libertate otioque maximo fruuntur. Exempli gratia, piscinam natatoriam instruximus, cum tabulatis urinatoriis pluribus, quorum altissimum decem metra se attolit.
—Mehercule! Piscinam insanis instruere inaudita videtur audacia. Dic mihi, quaeso, quot insani summo tabulato usi sint?
—Paucissimi... forte tres aut quattuor... Sed multo plures urinabuntur postquam in piscinam adduxerimus... aquam.
E C.Desessard "Lingua Latina sine Molestia"