De hujus situs finibus atque scopis
Benigne lector! Salutem plurimam Tibi diximus in pagina nostra. Speramus Te hic multas res utiles et optabiles invenire posse!
Paginam nostram ut paginam Latinitati Vivae propagandae destinatam concepimus. Erat nobis in votis vincula amicitiae cum omnibus hominibus aetatis nostrae stabilire et firmare, qui aeque ut nos opinant nostris quoque temporibus linguam Latinam eas ipsas partes agere posse atque debere, quas iam per tria fere millennia agebat. Eum ad finem Lexicon novum Russico-Latinum compilare cepimus, nec non Lexicon Fundamentale Latino-Russicum, voces non solum Latinitatis "aureae", sed etiam Medii Aevi, Aetatis Renatarum Artium atque annorum recentissimorum neologismos ad realitates vitae hodiernae significandas continens, bibliothecam textus minus divulgatos sed omnium attentionis dignos continentem publici juris facere in animo nobis est.
Etiam inchoamus librum novum Colloquiorum Latinorum scribere. Linguam Latinam existimamus instrumentum vere universalem ad communicanda cogitata inter homines totius orbis terrarum aptissimum esse.
Historia hujus linguae eximiae jam circiter tria milia annorum comprehendit. Originaliter erat lingua parvi gentis Italicae Latinorum, decursu temporis ad sermonem communem totius Italiae crevit et, crescente potestate et gloria Rei Publicae Romanae et Imperii Romani, locum cepit linguae communis Imperii Romani civium variarum nationum et maximi momenti erat etiam ad relationes reciprocas inter gentes orbis terrarum. Post occasum Imperii Romani continuavit lingua Latina esse vehiculum educationis, cultus civilis, juris, medicinae, artium liberalium per totum Medium Aevum. Temporibus Renatarum Artium permulta facta sunt ad conservandas recolendasque normas "aureae" Latinitatis. Innumerabiles libri latine scripti sunt, tractatus scientiarum naturalium, theologici, philosophici etc. Lingua Latina ad docendum in omnibus Studiorum Universitatibus Europae serviebat. Sacerdotes in ecclesiis catholicis latine tantum usi sunt. Lingua haec caro et sanguis omnium linguarum novarum Europae facta est et nos haeredes Romanorum esse sentimus. Nemo nostrum linguam Latinam alienam nobis esse existimat.
Ab antiquissimis temporibus homines unam linguam communem omnibus intelligibilem desiderabant. Innumerabiles linguae artificiales eum ad finem inventi sunt, sed conamina ea fere omnia frustrata sunt. Quo in statu, exempli gratia, lingua 'Esperanto' dicta est? Haec lingua artefacta a doctore Zamenhof in Varsovia confecta ante annos centum multis-ne hominibus hodie nota ac familiaris est? Abhinc annos 50 alia lingua confecta erat 'Interlingua' appellata, quis vestrum aliquid de lingua ea audivit? Num omnino necesse erat linguam aliquam novam excogitare? Mea quidem opinione una sola causa maximi est momenti: nulla natio aliquam linguam nationalem ac linguam totius generis humani accipere vult. Revera lingua Anglica hodie vehiculum principale communicationis internationalis est, sed eo ipso facto invidiam saepe maximam excitat et odium erga homines, quibus sermo patrius est. Omnis nempe lingua viva aspectum proprium mundi exprimit, valores proprios proponit. Lingua Latina iis vitiis caret. Etiam hodie fons est infinitus de quo nova vocabula hauriuntur ad notiones scientiarum omnium novas et inauditas exprimendas. Omnia ope linguae Latine ab hominibus cujusque nationis creata jam dudum hereditas nostra communis est.
Ab initio saeculi XX-imi studia latina turpissime neglecta jacebant. In scholis tamquam lingua "mortua" docebatur. Etiam viri docti studiis 'classicis' dediti latine opera sua scribere desierunt. Sed quae lingua "mortua" existimanda est? Lingua Hebraica jam temporibus Jesu Christi mortua erat, in Palaestina omnes tunc Aramaice et Graece loquebantur. Nihilominus in Israele renato hodie lingua Hebraea vivit et floret, jam multis generationibus Israelis civium lingua nativa est, nemo eam dubitat quamcumque notionem modernam exprimere posse. Linguam Latinam ad novam revocare vitam multo est facilius.
Saeculo XX-imo etiam motus pro Latinitate Viva exortus est. Conventus plurimi fautorum et cultorum Latinitatis Vivae locum habebant in Francogallia, Italia, Germania, Romania aliisque terris. Permanens Academia Latinitati Fovendae (ALF} anno 1966-o condita est. Decimus Conventus ALF diebus 5-13 Septembris anni MMII Matriti celebrata est. Copia magna Actorum Periodicorum in toto terrarum orbe edita est, multi circuli et associationes fautores Latinitatis Vivae exsistunt. Radiphonia Finnica Generalis hebdomadales Nuntios Latinos emittit. Radiophonia Bremensis semel in mense tales nuntios Latinos emittit. Omnes emissiones in Interrete etiam inveniri possunt.
Omnes animadversiones vestras atque consilia vestra grato animo accipimus. Vos omnes invitamus ad collaborandum, ad investigandum methodos novas linguam docendi etc. Commentationes Vestras aut versiones Latinas mittite!
Ad nos scribere potestis in qualibet fere lingua, utpote: Latine, Russice, Anglice, Hispanice, Hollandice, Italice, Germanice (Theudisce), Francogallice, Polonice, Bohemice, Hebraice, Romanice, Portugallice (Lusitanice), Ucrainice, Bielorussice, Serbice (Croatice), Bulgarice, Graece, Esperanto ac Interlingua.