Confessio

Archipoeta Coloniensis
Aestuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquor meae menti
factus de materia levis elementi
folio sum similis de quo ludunt venti

Cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti,
sub eodem aere nunquam permanenti.

Feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis:
non me tenent vincula, non me tenet clavi:
quaero mei similes et adjungor pravis.

Mihi cordis gnavitas res videtur gravis:
jocus est amabilis dulciorque favis.
Quidquid Venus imperat, labor est suavis,
quae nunquam in cordibus habitat ignavis.

Via lata gradior more juventutis,
implico me vitiis, immemor virtutis.
Voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.

Praesul discretissime, veniam te precor,
morte bona morior, dulci nece necor:
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas actu nequeo, saltem corde sequor.

Res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram.
Juvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.

Quis in igne positus igne non uratur?
Quis Paviae demorans castus habeatur,
ubi Venus digito juvenes venatur,
oculis illaqueat, facie praedatur?

Si ponas Hippolytum hodie Paviae,
Non erit Hippolytus in sequenti die.
Venetis in thalamos ducunt omnes viae:
non est in tot turribus turris Alethiae.

Secundo redarguor etiam de ludo.
Sed cum ludus corpore me dimittat nudo,
frigidus exterius, mentis aestu sudo:
tunc versus in carmina meliora cudo.

Tertio capitulo memoro tabernam:
illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam,
cantantes pro mortuo "Requiem aeternam".

Meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori.
Tunc cantabunt laetius angelorum chori:
"Sit deus propitius huic potatori!"

Poculis accenditur animi lucerna.
Cor imbutum nectare volat ad superna.
Mihi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.

Ecce meae proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui.
Sed eorum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere saeculoque frui.

Jam nunc in praesentia praesulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vati,
cujus non est animus conscius peccati.

Sum locutus contra me, quidquid de me novi,
et virus evomui, quod tam diu fovi.
Vita vetus displicet, mores placent novi.
Homo videt faciem, sedf cor patet Jovi.

Jam virtutes diligo, vitiis irascor.
Renovatus animo spiritu renascor.
Quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.

Electe Coloniae, parce poenitenti,
fac misericordiam veniam petenti
et da poenitentiam culpam confitenti!
Feram, quidquid jusseris, animo libenti.

Parcit enim subditis leo, rex ferarum,
et est erga subditos immemor irarum.
Et vos idem facite, principes terrarum!
Quod caret dulcedine, nimis est amarum.

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org