Iter Principis Serenissimi Vladislai Vasae per Europam Occidentalem (1624-1625)

Eam rerum experientiae vim ac robur inesse, ut nihil stne eius adminiculo rite integreque administrari possit; nemo est, qui quotidiano usu non doceatur. Lumen in actionibus humanis rebus privatis iuxta ac publicis vitae ingerit, ita ut quod in naturalibus soli, hoc in politicis debeatur experientiae. Merito itaque Serenissimus Wladislaus Sigismundus, Poloniae et Sueciae Princeps etc., etc., his experientiae momentis pro innata sua prudentia probe matureque ponderatis cum eminetitiae splendorique natalium suorum, per quos rerum administrandarum gubernaculis destinatur, tum excelsae triumphorum suorum gloriae bene consultum fore ratus est, si illam sibi sociam acciret. Et licet aucupandae eius modos mediaque animo voluenti permultae sese obtulerint viae, tamen cum securior expeditiorque illa sit, quae peregrinatione facem praeferente ostentatur totis eam cogitationibus est complexus natumesse. Prostrata convulsaque Turcarum atque Tartarorum immanitate nobile otium maiori cum laude atque fructu transigi non posse existimavit, quam si peregre proficiscens diversis principum, populorum urbiumque, moribus, solerti oculorum mentisque indagine scrutatis, eam quam tantopere exoptabat hauriret experientiam. Quare quamprimum Sacra et Serenissima Regia Maiestas paterna cura atque cautela flagranti huic Serenissimi filii desiderio diu multumque reluctata, clementi tandem consensu consilium probavit occasionern peregrinationis instituendae (nullo ante principum Polonorum exemplo ipse otii principalis laudabiliter fallendi posteris exemplar factus), tanta sua exterarumque nationum alacritate est amplexus, ut merito possit dubitari ardentiusne fuerit Serenissimi Principis lustrandarum exterarum rerum desiderium, an aviditas earum gentium videndi eius Principis, quem tot tantisque victoriis clarum velut extra mortalitatis limites gloria atque fama constituit. Formatis itaque in omnem humanitatis exhibendae speciem principum populorumque exterorum animis, velut numen de caelo lapsurum (ut in contextu itinerarii videbitur) exspectatus Serenissimus Princeps anno restauratae salutis super 1624 die 17 maii, directore Illustrissimo Principe Domino Alberto Stanislao Radzivillio, Sacri Romani Imperii Principe, duce Olycae et Nieswiez supremoque Magni Ducatus Lithuaniae cancellario, comitibus magnifico domino Stephano Pac, notario M.D.L., magnifico domino Luca Zolkiewski, capitaneo Calussiensi, cubiculariis Serenissimi Principis, magnifico domino Gerhardo Denhoff, magnifico domino Adamo Kazanowski, magnifico domino Samuele Rylski, magnifico domino Rehnoldo Rozen, magnifico domino Nicolao Piglowski, expensarum praefecto domino Gasparo Nagott hora decima ante meridlem iter suum feliciter est auspicatus, quem facta Serenissimis Parentibus Fratribusque tribusque valedictione osculatisque manuum regiarum a praefato itineris comitatu expeditis e conclavi regio descendentem Serenissimi Fratres lacrimantibus oculis ad currum usque sunt comitati. Regia interim Reginalique Maiestate in fenestra palatii constituta faustorum omnium adprecatione abeuntem prosequente.

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org