MOLDAVIAE (1)

Textus principalis ->

QVAE OLIM DACIAE PARS, CHOROGRAPHIA, GEORGIO A REICHERSTORF, TRANSSYLVANO &c. AVTORE.

EXCVSVM VIENNAE PANNONIAE PER IOANNEM SINGRENIVM M.D.XLI.


INCLYTISSIMO

ET POTENTISSIMO PRINCIPI ET DOMINO DOMINO FERDINANDO,

Romanorum Pannoniae, Bohoemiaeque Regi &c. Domino suo Clementissimo.

Multas & eas quidem longinquas legationes, Quas FERDINANDE Caesar Inuictissime, Rex potentissime, Sacra Maiestas tua mihi iniunxit, prompto alacrique animo suscepi, et pro mea virili strenue ac sedulo peregi. Quarum proxima fuit, qua sacrae Maiestatis tuae iussu, Moldauiam perlustraui, atque ipsis oculis, quibus maior fidei auctoritas esse solet. Eius tcrrae, Montes, Flumina, Syluas, Vrbes, Oppida, Pagos, quam diligentissime solertissimeque consideraui, vt veraci, minimeque dubio amimo, ad omnia sacrae Maiestatis tuae interrogata respondere paratus, instructusque redirem. Cum itaque annis superioribus Lyncij ad sacram Maiestatem tuam de rebus omnibus in Regno Moldauiae visis gestisque, retulissem, memoria teneo, Maiestatem tuam mihi negotium dedisse vt terrae illius Moldauiae situm descriptionemque, quantum iudicio meo assequi possem, litteris mandarem. Quod equidem pro debito officio, quo magis imperio legationis meae satisfacerem, executus. Ne autem haec nobilissima Moldauiae Regio, Maiestati tuae, a situ & locorum suorum amaenitate, diuersarumque gentium & nationum ritu & consuetudine, diutius incognita esse videretur, cum nemo veterum scriptorum ac ne recentium quidem eam fortasse provintiam, calamo, antea sit prosecutus, intermittere non potui, Quin tandem in publicum emitterem pluribus exemplaribus excusum opusculum, maiore a me fide quam elegantia conscriptum. Quod sacrae Maiestati tuae denuo offerendum ac dedicandum duxi, vt admonerem Moldauiam minime contemnendam Regni Hungaiae quasi Ramum non infimum, Insidijs callidissimi atrocissimique Tyranni nuper a totius Christianae Repu. & regni veluti corpora auulsam, omnibus viribus conatibusque vindicandam, terram sane omnium rerum copia affluentem, vtinde aditus sit hosti industrio & aliena appetentissimo, expeditissimus ad reliqua Christiani nominis regna inuadenda occupandaque, ardet sane nobis nimium vicinus, vel noster potius paries ardet. Nisi vnanimiconsensu concordes Christiani Principes confestim accurrerint ad restinguendum tam atrox incendium, Vereor ne longe latéque grassata flamma, Quod dij procul preforibus nostris auertant, simul omnium opes hauriat Quod meum quamuis tenue officium, ab optimo tamen dediditissimoque animo profectum. Sacra Maiestas tua boni vt consulat, supplex rogo, meque humillimum clientulum lum suum commendatum habeat.

E Sacrae Maiestatis tuae.

Humillimus seruitor

Georgius Reicherstorffes
Secretarius indignus.


REVERENDISSIMO DOMINO

domino NICOLAO de Gereud,Transiluanens. Episcopo, Sacrae Romanorum, Hungariae & Bohmoemiaeque &c. Regiae Maiestatis, intimo Consiliario, Domino & Patrono primario, & obseruantissimo &c. GEORGIVS Reicherstorffer Eiusdem Maiestatis Regiae, Secretarius & Consiliariusus, foelicitatem omnem precatur.

Indignum detestabileque apud omnes nationes facinus est, Antistes Reuerendissime erranti, palantique viam non ostendere, maiore tamen ille errantem deuinxerit beneficio, qui compendiosam rectaque eo quo cupit deferentem demonstrauerit.Quamobrem magno mihi in honore pretioque habendi esse celentur hij qui perlustrata,cognitaque tota ista mundi Machina, & compage in breuissimo quasi charte spatio tot regna, regiones, gentes,nationes.varia diuersaque populorum instituta, ac mores, quasi primis lineis coloribusque deliniarunt. Maiore tamen illi videntur laude esse digni, qui rudem hanc materiam copiosiore deinde stilo, veluti suis viuisque coloribus illulstrarunt. Nam licet illi κἂν δόλον per vniuersum totius mundi ambitum, suis quasi cancellis circum scripsissent omnibus coeli regionibus, suas nationes, suaque subjecissent domicilia. Nihilominus tamen multum illis, aut presenti cognitione, experientiaque contentis, aut alia tanquam exilia aspernantibus ad particularium locorum stus, moresque describendos defuit. Quod etiam inde apparet multa Erathosfeni, Straboni, Ptolemeo, atque adeo ipsi Vesputio incognita fuisse, quae nostra memoria e tenebris in lucem prodeunt. Ita sane etiam de Moldauia dici potest, quae hactenus non aliter, quam solo nomine cognita fuit, & fortasse si eius regionis situm, fortitudinem, & quasi reipub. Christianae propugnaculum scriptores relata dignissima in literas retulissent, maiore cum Christianorum Principum vtilitate, minoreque iactura, ac quasi vt ita dicam ignominia non ita impurissimis religionis nostrae hostibus praedae nuper cesisset. Quam obrem cum superioribus annis iussu potentissimi serenissimi Romanorum &c. Regis sane durissimam legationis prouintiam ad Moldauiae Dynastam, quem ipsi waywodam appellant, obirem, capta occasione ex varia totius istius prouinciae assiduaque dum Principem illum assectabamur, perlustratione, decrevi non in commodum nostris hominibus, huiusque aetatis memoria, atque adeo R.D.T. cognitiore dignum fore, si omnem tractum sane munitissimum, omneque rerum copia vbertim affluentem, quam breuiteter & veluti in tabella exhiberem. Hoc aut de me citra inuidiam ingenue fateri possum, me nihil aeque, ac veritatem, quae historiae quam ab infpectione dictam volunt. Caput ac fundamentum est spectare voluisse, orationis enim florem, ac exoticum decus non minus a vera rerum narratione abesse decet, quam ab honestae matronae facie cerussam, ac purpurissum, atque id genus fucos. Proinde recte prudenterque mihi Tragicus ille Philosophus dixisse videtur, veritatis orationem simplicem esse, neque multis Rhetoricis exornamentis, ac phaleris. Quae Lectorem magis delectatum demittunt, quam cognitione implent. Debet vero hoc maxime nostram hanc foeturam, vel opellam commendare. Quod omnium earum rerum quas memonae prodimus ipsimet spectatores, non tam interfuimus quam nomine Serenissimi domini Principis nostri interdum praefuerimus Quid enim ad prodendam rei veritatem praestabilius? Quid ad omnem posteritatis memoriam illustrius? quam res a se perspectas cognitasque. Si non admodum magnifica dicendi ratione, saltem mediocri stilo perscribere, tardius enim irritant animos dimissa per aures, quam quae sunt oculis commissa fidelibus. Proinde etiam veteres maxime eos historicos laude & cognitione dignos esse censuerunt, qui earum rerum quas scripsissent ipsimet inspectores, & vt ipfi appellant ἀύτοπ γαι fuissent. Quorum in numero quanti fiat Thucidides, Polybiusque, tua Reuerendisima D. quae tam Graecorum, quam Latinorum monimenta plurima percurrisse, diversasque regiones & prouintias perlustrasse perspectissimum sumum est, haud ignorat. Nulla igitur laudis spe aut ea expectatione, quam affectare in tam paruo opusculo ineptum & penitus absurdum foret, adductus. Sed solo vtilitatis publicae studio quam in minima etiam re uelle promouere, viri boni est officium. Hoc sano subinde consilio fretus & quasi animosior factus, hanc nostram perfunctoriam descriptionem in publicum edere constitui. Arbitratus in eo cuiuis peregrinanti. Si modo a vera istius terrae Moldauiae descriptione prorsus non aberrarim, haud ingratum me praestaturum obsequium. Itaque Reuerendissima D. tua, hunc meum laborem & studium aequo iudicio metiri, meque (vt solet) pristino amore complecti non cesset. Quam Deus Opt. Max. ad annos Nestoreos foelicissime conseruet. Datum Posonij. Calen. Febru. Anno post Christum natum supra Millesimum Quingentesimum Quadragesimo primo.


GEORGIVS LOGVS SILESIVS

Huc etiam serpsere male contagia pestis
    Quae sensim nostrum perdit vbique genus.
Nam quod nos fatum, quae mentem insania versat
    Seditio nobis hoc dedit omne malum.
Et porro grauiora dabit,concordibus armis
    Atque animis nisi nos iunxerit ante deus.
Dormitum satis est, magnum nos foecimus illum
    Qui tantum nostras debilitauit opes.
Carpendo & sensim, nunc hos, nunc proterit illos,
    Deleat vt tandem, Christigenum omne genus.
Sic nuper nobis Moldauia fortis adempta est
    Libera per quam nunc ianua aperta sibi est.
Vt quocunque velit, possit per plana vagari.
    Atque illud totum inuadere quod super est.
Immanes sibi & ille Schytas nunc iunxit & istis.
    Auctior est multum viribus ille modo.
Nos tamen o facinus vltro accersiuimus illum.
    Et liqu'dis apros fontibus intulimus.
Aduersum sic forsan oues propriasque capellas.
    Commoueas rabidos papastor inepete lupos
Mox quibus absumptis stertentes forte Molossos
    Dilanient & te mox quoque stulte petant.
Sed quod praesidium, quantumcunque amisimus, iste hoc
    In libro vere que sibi visa docet.
Noscere quam saluam, quam propugnare decebat
    Cognita sit saltem nunc ubi capta tibi.


IOANNIS ALEXANDRI BRASSICANI.

Nota fuit paucis Moldauia magna GEORGI
    Nunc facta est vere nobilis ingenio.

Debuit esse magis somno vinoque sepultis
    Cognita, qui Thurcas somnia vana putant.

Interea dum tempora perdimus, impius hostis
    Deuorat & Reges, deuorat & populos.

EPIGRAMMA AD LECTOREM.

Ex aliorum alij scripserunt plurima dictis
    Et temere auditis sepe habuere fidem

Hic vrbes quas ipse adijt, quae flumina vidit
    Prudens veraci tradidit historia.


Cum plerique diuersarum terrarum nationum, gentium & prouintiarum situm, ac regiones, ipsaque adeo clymata absque vera & integra perspectaque locorum cognitione suo saltem priuato studio aut opinione potius quo caeteris etiam longe peritioribus sese illa sua minus indagata descriptione, ingenio tamen, praestare, cupiunt describere soleant, atque inde citra veram ipsorum experientiam, non parui quandoque errores committantur, quae non mediocria proficiscentibus viarum discrimina adferunt, adeo vt alias multarum rerum sane peritis, in eiusmodi exacyssimis annotationibus fides certa non multum adhibeatur. Ego igitur cum superioribus annis, in regno Moldauiae diuersis & arduis sacrae Maiestatis regiae legationibus versatus & perfunctus sim, totamque hanc regionem satis diligenter & vsque ad vltimos eius prouintiae terminos perlustrauerim. Constitui quantum vel per ingenij mei tenuitatem aut temporis angustiam liceat (nisi me mea fallat opinio) terrae illius situm & ambitum breui quodam compendio recta Geographicaque methodo ita depingere et conscribere, vt nihil prorsus ab integra, & exquisita cum locorum, tum fluminum omnium cognitione & descriptione, intermissum fuisse videatur. Quo tandem quiuis eiusmodi itinera suscipiens ampliore sane iudicio, certioreque cum ratione istius regionis Moldauiae situm & ambitum, necnon circumiacentia regna vndequaque magis perspecta & cognita habere, hancque meam vel minus bene politam, aut non satis omnibus apperobatem descriptionem cognoscere & iudicare queat facilius.

Textus principalis ->

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org