PISCES
a die 19-o Februarii ad diem 20-um Martis
PISCIUM signum, 12-um ultimum Zodiaci symbolum est, quod mortem transitumque ad aeternitatem repraesentat. Dum de Piscibus dicimus, animadvertendum est eis proprietates cum omnibus reliquis Zodiaci signis plus minusve communes esse. Hinc ambiguitas quaedam atque indoles contradictoria. Nihilominus peculiaritates proprias habent. Non sunt ambitiosi, non appetunt divitias, honores, magistratus, gloriam, fluminis cursu, ut ita dicam, feruntur libentius. Is autem solus, qui rerum torrenti resistens progreditur, felicitate et harmonia potiri queat.
Pisces sub Neptuni imperio sunt. Pisces natura benignissimae tranquillae quietae sunt. Interdum etiam res vitae quotidianae negligent. Dic eis societatem hodiernam pessum ire aut regimen rei publicae in discrimine esse gravissimo aut pollutionem oecologicam nos omnes hodie crasve in perniciem praecipitaturam esse - nihili omnia talia habeant. Paucae admodum res piscium tranquillitatem perturbare possunt. Non est, ut omnia aequa mente ferunt, nonnunquam indignati acriter sarcasticeque respondent, levi de causa irati brevi tempore ad bonitatem pristinam redeunt.
Piscium natura ad artes liberales propensa est. Nonnuquam etiam artes mathematicas, tecnicas vel cyberneticas exercent (theoretice potius), sed major eorum pars in artibus liberalibus occupati sunt, aut prope has versantur. Utpote sunt illuminatores operarii theatrales, vestiarii, instrumentorum musicorum moderatores, librorum et tabellarum pictores, choreographiae magistri in ludis etc.
Eorum multi transfigurationis et memoria singulari praediti sunt, si modo nauseam repetitionum et fatigationem superant, optimi histriones, actores scaenici actricesque fiunt. Imaginatio eorum opulenta, non absque salis grano, ac pulchritudinis rerum acre arbitrium eos saepe poetas non gregarios et scriptores efficiunt. verum judicia criticorum severiora ingenia illa in origine ipsa supprimere possunt.
Magistri praeclari sunt, qui disciplinam tradendam altissime norunt et scientiam suam discipulis suis tradere queant. Sunt quoque sorores medicae optimae et pharmaceutae (i.e. remediorum medicorum opifices), quia sensu misericordiae pleni sunt aegrotisque ab imo corde condolent. Pisces, qui officio arcariae in mensa argentaria sive domus mercatoriae capitis munere funguntur, rari admodum sunt, nam laboris sedentarii seu statarii uno in loco maxime impatientes sunt. Si autem pinacothecam aliquam inviseris, theatri postscaenium, certamen musicum, tabernam aliquam nocturnam aut, vice versa, monasterium vel coenobium religiosorum aliquod - quanto magis extraordinariae ac insolitae res sunt, ut histrionum vita,ut vita luxuriosa et inordinata, tanto plures Pisces ibi invenies.
Si Pisces aspicias, imprimis crura formosa atque gracilia oculos feriunt (quod etiam viris sub hoc signo natis proprium est). Etiam manus eorum exiguae, fragiles et pulchrae sunt. Rarissime vero niveniuntur quoque inter Pisces aliqui cum cruribus manibusque solum aratro aptis, id autem phaenomenum rarum est. Piscium cutis semper fere pellucida atque mollicula est, capilli exiles saepeque crispi et flavi semper, nigri autem rarissime inveniuntur. Oculi pellucidi, praeclari, interdum aliquantulum protrusi cum palpebris ponderosis eos distinguunt.
Pisces raro corporis proceritate excellunt, moventur quasi natando, non ambulando. Sentiunt involuntarie omne elementum liquidum in sua proximitate: aquam cum glacie, coffeam, potionem spumantem sive aliquid fortius et rebus illis attracti sunt. Ut Scorpii et Cancri, sic etiam Pisces potionibus alcoholicis non sunt addicti, aliqui eorum autem, natura molles et infirmi, facile in vino solacium malorum omnium reperiunt et eo modo se bene protectos aestimant. Potatorum portio major inter Pisces invenitur quam inter homines aliis sub signis natos.
Natura ipsa eis proprium est mundum per "perspicilla rosea" videre. Si res in vita eorum aliter accidunt ac eis in votis est, se potius vanis illusionibus consolabunt quam certabunt pro rebus melioribus aut consilia in praxim convertent.
Omnibus symbolum Piscium notum est: duos enim pisces contrarie directos. Hoc symbolum haud casu electum est, duas enim vias monstrat ad scopum adipiscendum: alteram contra torrentem ad finem propositum, alteram secundo flumine sine aliquo fine praefinito. Piscis contra torrentem enisus, ut Albertus Einstein e.g., plurima perpetrare queunt et generis humani benefactores fieri possunt; alii autem, quibus voluntatis vires deficiunt secundo flumine nantes, vasa cibaria in popina aliqua lavant aut vias urbis a nive sordido purgant.
Pisces saepe somnia mira atque insolita habent, quae fere semper vera praenuntiant. Si aliquid praesentiant, ita rem eveturam esse scitote. Si vobis dissuadet iter in aeroplano sive autocineto faciendum, eis potius credendum est. Pisces sese vita sempiterna frui credentes sanitatem propriam parum admodum curant, sed valetudo eorum haud robusta est. Brevi tempore fatigati non libenter medicamentis utuntur, quietem et somnum praeponunt. Metabolismus eorum tardius est, saepe semisomni ambulant et parum comedunt, quamobrem interdum morbis ventriculi et intestinorum laborant, jecur imbecillum et pulmones parum robustos habent, ad refrictiunclas et ad pneumoniam propensi sunt. In casu necessitatis vires suas colligere possunt et adversam valetudinem superare.
Nullum metallum piscibus est correlatum, flores eis proprii sunt lotus et lilium aquaticum; lapides eorum duo sunt, nempe amethystus vioacea et smaragdus viridis pellucida.
Ut jam dictum est, Pisces raro magistratus graves gerunt atque uno eodemque loco commorantur. Uti homines Aquarii sub signo nati non libenter in officio ab hora nona matutina usque ad sextam vespertinam sedent. Neptunianus alicui generi productionis industrialis sive oeconomiae praepositus tam rara avis est, quam balneator in Oceano Arctico Glaciali.
Sunt autem provinciae vitae, ubi pisces substitui plane non possunt et optimi directores et moderatores fiunt. Hae sunt: Radiophonia, Telehorasis seu Televisio et Praeconium. In societate aliqua hujusmodi praepositi officio functi feliciter ad consilia varia perpetranda aptissimi sunt, quibus semper redundant. Boni productores, directores theatrales et cinematographici fiunt, ductores gregum choreographicorum et artificum. Multi eorum clarissimi regentes symphoniaci ac gregum musicorum popularium dirigentes sunt. Ipsi quoque musicam saepissime componunt.
Ob suam habilitatem facile arcana psychicae humanae penetrare et nodos complicatissimos enodare, Pisces optimo cum successu officinas inquisitorias regunt. Incliti redactores principales fiunt ephemeridum, actorum diurnorum et periodicorum atque capita domorum editoriarum.
Inter homines inclitos sub signo piscium natos hi sunt:
Joannes Steinbeck, Georgius Washington, Victor Hugo, Henricus Caruso, Michael-Angelus Buonarotti, Albertus Einstein, Nicolaus Rimskij-Korsakov, Augustus Renoir, Elisabetha Taylor, Fredericus Chopin, Michael Gorbaczov, Petrus Jerszov, Samuel Michoels.
Latine reddidit Michael Poliachev