Textus latini

(servati aeque graecolatini.narod.ru sunt cum versione rossica)

Loquerisne Latine?

- Loquerisne lingua Latina?
- Loquor.
- Ex quo tempore Latinam discis?
- Ex quattuor annis.
- Quam ob rem linguam Latinam discis?
- Disco linguam Latinam, ut libros Latinos legere possim atque ut loquar cum iis, qui Latinam sciunt.
- Sunt haud pauci homines, qui affirmant usum Latine loquendi non necessarium esse.
- Olim et vulpes, cum amisisset caudam, nitebatur ceteris animalibus persuadere, ut suas caudas tamquam res supervacuas et onera minime necessaria resecarent.
- Lingua Latina videtur mihi nimis laboriosa atque difficilis esse.
- Segnibus et ignavis nihil non difficile, industriis atque impigris nihil non facile est.
- Anglica, ut dicunt, multis partibus facilior est.
- Ignorantibus videtur facilis esse. Quaelibet lingua ad eam bene loquendam vindicat sibi multum sudoris.
- Aliqui discere linguas externas per jocum et perhibentur.
- Per somnum et jocum magnos progressus non facies.
- Quomodo discis linguam Latinam tu ipse?
- Primum omnium deposui timorem Latine loquendi. Cogitationes meas Latine efferre soleo, ubi collocutores me intellegunt. Optimos scriptores diligenter verso, a praestantissimis Latinitatis auctoribus loquendi rationem usurpo.
- Quid de vocabulis res hodiernas designantibus? Esne in his bene versatus?
- Ex libris Latinis, in quibus de rebus recentioribus agitur, haud pauca jam novi moderna vocabula.
- Fortunet tibi Fortuna etiam in futurum.
- Gratias.

Lupus et agnus

Venit lupus ad rivulum.
Subito videt agnum, qui aquam bibit.
Lupus vult agnum devorare.
Praetexit causam et clamat: "Cur turbas aquam mihi?"
Agnus autem respondet: "Non possum tibi aquam turbare. Nam a loco, ubi es, aqua currit ad me".
"Nequissime! - clamat lupus. - Etiam os aperire audes, sicuti pater tuus et mater tua, qui semper maledicunt mihi. Tu autem nunc poenas dabis pro vestra tanta audacia".
Dicit lupus haec verba, saltat ad agnum, lacerat eum et devorat miserum.

Quaestiones 1. Quo venit lupus? 2. Quem videt lupus? 3. Quid facit agnus? 4. Quid cupit lupus? 5. Quid clamat lupus? 6. Potestne agnus turbare aquam lupo? 7. Cur non potest agnus turbare aquam lupo? 8. Ut finitur haec fabula?

Rubricappula

Rubricappula descendit de autoraeda longa et ambulat per silvam.
In manu tenet Rubricappula corbulam.
In corbula est libum, quod puella portat ad suam aviam.
Subito videt Rubricappula lupum, qui ei obviam birota vehitur.
Lupus appropinquat ad puellam, consistit et interrogat eam:
- Quo ambulas, Rubricappula?
- Ad meam aviam eo, - respondet illa.
- Et quid portas in corbula? - interrogat lupus.
- Porto libum ad meam aviam, - dicit ei Rubricappula.
At Lupus iterum:
- Ubi habitat tua avia?
Rubricappula respondet:
- Non procul abhinc, juxta altam populum.
- Bene, bene, - dicit lupus et pergit ulterius...
Venit Rubricappula ad tugurium, ubi habitat ejus avia.
Pulsat ostium et audit vocem: "Pelle januam, haec non clausa est".
Rubricappula pellit januam, intrat tugurium et videt aviam.
Avia jacet in lecto et quodammodo insolite arridet eam.
Rubricappula spectat aviae longas aures et exclamat:
- O avia! Tu habes tam longas aures!
Tum avia:
- Tam longas aures habeo, ut te melius audiam.
At Rubricappula:
- O avia! Tu habes tam longa brachia!
Ei autem avia:
- Tam longa habeo brachia, ut te melius amplectar.
Puellulae haec fabula nota est, tamen illa non meminit ejus finem.
Et Rubricappula icipit denuo:
- O avia! Tu habes tam magnos oculos!
Tum avia paulo icomiter:
- Tam magnos oculos habeo, ut te melius videam.
At Rubricappula iterum:
- O avia! Tu habes tam longas aures!
- Tam longas aures habeo, ut te melius audiam. Tamen de his jam dixi tibi, - clamat avia.
At neptis pergit iterum:
- O avia! Tu habes tam longa brachia!
Ad haec verba avia, maxime irritata, clamat:
- Bis jam dico tibi: tam longa habeo brachia, ut te melius amplectar.
Neptis autem pergit ulterius:
- O avia! Tu habes tam magnos oculos!
Nunc amittit avia omnem patientiam, saltat ex lecto et intonat:
- Ecce dentes, dentes meas! Nonne vides meos dentes?..

Mutationes

- Cur heri ad studia venisti tarde?
- Vicini mei, qui in tabulato supra habitat, culpa est.
- Quid ita?
- Ille saepe domum tarde venit et iens cubitum calceos vehementer in pavimentum projicere solet.
Fragor in conclavi meo auditur, qua re ex somno expergiscor.
- Nonne potes tu post fragorem calceorum iterum dormire?
Possum.
Sed heri aliter se res habebat.
Quo modo?
- Iens cubitum, ille, ut ipse narrabat mihi per telephonum hodie, calceum priorem solito in pavimentum vehementer projecit et subito mei meminit.
Tum alterum calceum leniter cauteque in pavimentum posuit et in somnum lapsus est.
At ego priorem calceum cadentem audivi et alterum calceum casurum tota nocta axpectavi.

In plataea

In plataea conspiciuntur mulieres, vestimentis recentissimis indutae.
Video item viros jacculis americanis vestitos.
Quidam eorum horologia gestitant armillaria, dies quoque indicantia.
In quadrivio vigil viatorius regulat quoque commeatum vehiculorum.

Quem vides in plataea? In plataea video...

Quod est tibi nomen?

- Quod est tibi nomen?
- Mihi nomen est Ivanov.
- Quod est tibi praenomen?
- Mihi praenomen est Ivan. At tu? Qui vocaris?
- Ego vocor Petrov Petr.
- Quot annos natus es?
- Quid aetatis tibi videor?
- Vicesimum annum agis.
- Tribus annis minor sum.
- Ergo septimum et decimum annum agis.
- Ita.
- Habesne fratres, sorores?
- Habeo unum fratrem et unam sororem. Soror est tribus annis major quam ego. Frater est quinque annis minor quam ego.
- Quo munere fungeris nunc?
- Sum studiosus.
- Ubi discis?
- Disco in Universitate.
- Quam longe discis in Universitate?
- Duos annos disco.

Salve, Lena!

- Salve, Lena!
- Salve et tu.
- Quo ambulas?
- Ad meam aviam eo.
- Et quid portas in corbula?
- Porto liba et lagoenam vini. Hodie est dies natalis meae aviae.
- Quotum jam annum agit tua avia?
- Nonagesimus octavum.
- Ubi habitat tua avia?
- In silva, juxta altam populum.
- Procul abhinc?
- Non procul abhinc, dua chiliometra.
- Etiam ego diem natalem tuae aviae tecum celebrare velim.
- Bene. Sed veni tardius, circiter una hora tardius.
- Gratias. Sed quomodo inveniam habitatiunculam illam?
- Facile invenies. Tibi est eundum in directum dua chiliometra. Dextrorsum videbis tugurium cum janua viridi, quae omnino non clausa erit. Pede januam urgebis et intrabis.
- Pede? Cur pede?
- Quia manus erunt plenae munerum, quae sine dubio nobis afferes.

Epistula

Heri accepi tuam epistulam, pro qua quibus verbis tibi gratias agam, non reperio...
...Nunc epistulae meae finem pono.
Vale!
Vale meque ama!
Vale et valebis!
Cura ut valeas!
Valetudinem tuam cura diligenter!
Da operam ut valeas!
Dabam ex urbe principe Rei Publicae Albarussiae Mensco die secundo Septembris, anno Domini 1993o (milesimo nongentesimo nonagesimo tertio)

Venatio inaequalium

Cum ove, quibusdam aliis animalibus pepigerat leo venationem fore communem.
Eunt venatum.
Capitur cervus.
Venatores partiuntur praedam.
Post incipiunt singuli suas quisque partes tollere, ut convenerant.
Leo autem irruguit eis:
- Paulisper subsistite!
Una pars mea est, quia sum dignissimus; altera pars itidem mea est, quia viribus sum praestantissimus.
Tertiam partem vindico mihi, quia in capiendo cervo plus quam alii sudaverim.
Quartem denique partem ni concesseritis, actum est de amicitia nostra.
Socii, hoc audito, discedunt vacui et taciti.
Nemo eorum ausus est muttire contra leonem.

Calamus

Da mihi calamum (sphaeristylum, stylum plumbeum).
Nullos habeo calamos, quos tibi dem.
Thecam plenam apud te vidi!
Per somnium fortassis. Ubi sunt tui?
Domi reliqui.
Semper aliquid domi reliquis. Hodie do tibi calamum, quem reddere mihi ne obliviscaris.

Excusationes obsentiae

Magister: Euge, animadversor, ades dum?
Animadversor: Adsum, magister, impera!
Magister: Quinam hesterno die studia non obierunt?
Animadversor: Kuzma Rudy, Ivan Kaziol et Jurka Pacuk.
Magister: Perpaucos memoras.
Animadversor: Reliqui ad unum omnes coram praesentes affuerunt.
Magister: Kuzma Rudy, quid habes dicere ad excusandam absentiam?
Kuzma Rudy: Ingens quidem et intolerabilis dolor occupavit sinciput meum. Propterea mihi jussit mater, extra aedes pedem ne usquam ponerem.
Magister: Fabulae. Tibi ut credam! Non ego te novi!
Kuzma Rudy: Si verbis meis non credis, certum hominem ad matrem indagatum allega.
Magister: Logi!
Kuzma Rudy: Haud secus peperies.
Magister: Nimis callidus es et versipellis. Studes vituperationem effugere.
Kuzma Rudy: Neutiquam, praeceptor. Revera nihil finxi. Vera loquor. Si aliter fuerit, ac dixi, causae nihil erit, quin tibi dem poenas.
Magister: I sessum. Rem ego nunc quidem in medio reliquam. Nunc tu, Jurka Pacuk, quo negotio impeditus es studia obire?
Jurka Pacuk: Pater meus in villam nostram, quae aliquot chiliometra ab urbe distat, me secum duxit, ut eum adjuvarem in quibusdam rebus.
Magister: Cur pridie a me permissionem non petebas?
Jurka Pacuk: Noctu hac de re deliberavit pater. Tum multo mane in viam nos dedimus, quare ad te adire nequivi et nec volui, ut mei causa cubitu surgeres.
Magister: Dictum inopinatum atque mirabilem! Arbitror te somniculosissimum id temporis sub galli cantu scilicet exporrectum fuisse. Monstra ac portenta loqueris!
Jurka Pacuk: Vera loquor. Praeterea te clam non est quanto me opere schola delectet.
Magister: In futurum me de absentia tua certiorem facere debes. Percipisti?
Jurka Pacuk: Promitto me id facturum.
Magister: Restat ut tu quoque, Ivan Kaziol, absentiae tuae causam explices. Quid egisti aut ubi fuisti? Quare in scholam non venisti. Quid taces?
Ivan Kaziol: Existimabam esse ferias litterarias.
Magister: Hocine os tuum? An tu nesciebas vacationi diem Mercurii consecratum?
Ivan Kaziol: Ast mihi occurebat heri Mercurius.
Magister: Praetegis culpam hoc figmento. Sodales aut congerrones tui aliquo te ambulatum aut lusum avocaverunt.
Ivan Kaziol: Ignosce mihi, praeceptor! Unam hanc dimitte noxiam. In futurum attentior ero.
Magister: Fiat ita, ut petis. I sessum.

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org