Stenko Razin' Donski Kozak' izměnnik

ID EST STEPHANUS RAZIN DONICUS COSACUS PERDUELLIS. PUBUCAE DISQUISITIONI EXHIBITUS PRAESIDE CONRADO SAMUELE SCHURTZFLEISCH, RESPONDENTE JOHANNE JUSTO MARTIO, MULHUSA-THURINGO, D. XXIX QUINTIL. ANNO MDCLXXIV

Versio Russica ->

Viris Magnificis, Nobilissimis, Consultissimis, Amplissimis, Prudentissimis, Auctoritate, Meritis atque Dignitate inclytis, Civitatis liberae ejusque imperialis Mulhusinae Consulibus ac Senatoribus, universis Patriae Patribus virtute, singularibus ornamentis atque omni laude conspicuis Dominis meis et Mecaenatibus summis piissimo obsequio sacrum esse vult humilis ac demississimus Cliens Johannes Justus Martius.

1. Sextus annus est, ex quo in Russiam commeavi, et vidi, quae alii tantum fama acceperunt, et motuum, quos tota Europa mirata est, spectator ipse fui, ac ut pleraque acta fuerint, praesens observavi. Tum auctor tumultuum Stephanus Razinus venit in conspectum meum, qui audacia atque immanitate sua effecit, ut seditionis, quae Moscoviam tunc non modo perturbavit, sed etiam in extremum discrimen adduxit, initia, cursum atque exitum tradere cogitarem, et sive meis illa ipsa oculis adspexi, sive ex propinquo haud falsis indiciis accepi, in commentarios referrem.

2. Quod prius quam expediam, paucis docebo, quod vetus Moscoviae ingenium, quae facies, quod nomen fuerit, quibus item vicibus creverit, quas provincias acquisiverit, et quomodo se a Ta-taris in libertatem vindicaverit, ac in tanta finium amplitudine imperium, nimia alioqui mole facile ruiturum servaverit.

3. Principio totus ille tractus Scythia appellatus est, inde Rhoxolanorum nomen increbuit, ac diu multumque in usu ac sermone hominum fuit, usque dum Russi et Moschovitae dicerentur hae gentes, et fractis Tatarorum viribus, amplissimas Europae Asiaeque provincias obtinerent.

a. Ex Strabone Geograph. lib. 7. et lib. 2. collat. Intelligimus, partem Scytharum fuisse, et habitasse trans Borysthenem. Plinius H. N. lib. IV, cap. 12, juxta Alanos, qui Lithuani sunt, collocat et Rhoxalanos scribit, paulo aliter, atque Strabo, qui Ροξολάνους extulit. Et huic loco inserendum est, quod Jornandes cum de rebus

Geticis traderet, in describenda Scythia luculentam operam collocaverit, Borysthenem vero Danastrum dixerit, p. 84. Nec de Moschorum vocabulo dubitamus, esse antiquissimum, quanquam et Strabo eo designavit Asiae populos, ac regioni Moschicae partim Colchos, partim Iberos (Ponto finitimos, non Iberi fl. accolas) partim Armenios attribuit, lib. 11, quem sequitur Pomponius Mela de situ orbis, lib. 3. cap. 5 et ad sinum maris Hyrcani, atque adeo extra Europam positos refert. Hos a Mesech, sive Mosoch, deducunt Philippus Cluverius Germ. antiq. lib. I. cap. 4; Chron. Cario-Peucerianum lib. 1, p. 23; G. Hornius hist. Imp. p. 123. Ita vero ignorari non potest, ut Scythiam, sic et Moschos quondam ratione Asiae atque Europae ab se distinguendos fuisse. Sed cum ad medii aevi scriptores pervenimus, incertum, quae causa fuerit, quod Moschorum, qui Europam colunt, regio, quae alias Russia est, Graecia quoque cognominata fuerit, apud Adam. Bremensem hist. Eccl. 1.2. cap 12, et de situ Daniae p. 139. Nisi forsan quod Graecorum ritum teneant, et quod ipsis commercia invicem iuerint. Henr. Bangert. ad Helmold. 1.1. p. 3. Nec pauci tamen Russos distinguunt a Graecis, praeter caeteros Luitprandus 1.5. c. 6; Sigebertus ad A. 936. Ille sane aquilonares vocat, et generali notione refert quoque inter Normannos, coni. Liutpr. 1. 1. c. 3; Ch. Besold. hist. Imp. orient., p. 101; Reinecc. 1.2. ad poet. anonym. p. 21. Quid vero causae fuerit, cur Russi appellati fuerint, non perinde est certum, et fabulas narrant, qui a Russo, Principe quodam Dalmata, arcessunt: inter quos est cum multis aliis Georg. Hornius orb. pol. part. 1. cap. 3; Sigisimundus Baro ab Herberstein a Russia, antiquo oppido initium appellationis hujus duxit, sed haud temere istud probem, quia constat Russorum incertos esse annales, et prius quam transissent in Europam, Rhossos dictos fuisse, Samuel Bochart Phaleg lib. 3. cap. 13; Helmoldus in Chron. Slav. Ruzos cognominat, Johannes Tzetzes Graecus scriptor Rhos, et a primis in Asia sedibus Tauros extulit. Verum mihi non est propositum haec omnia complecti, qui omnes conatus atque studia referre debeam ad historiam Razini, hic vero tantum attingere scriptores, qui et in parte suscepti hujus operis usui atque ornamento esse possint. Cumque horum. multi sint, tum vero hic memorandi in primis erunt post Herbersteinii Commentarios rerum Moscoviticarum; Matthias a Michou de Sarmat. Europ.; Paulus Oderbornius 1. 1. histor. Johannis Basilidis; Joach. Vadianus in descript. Sarmatiae; Jac. Spigel schol. in Aen. Sylvium p. 256; Stephan Kakasch itin. Pers. pag. 38 seq.; Jobannes Mayr ad A. 1503; Paulus Jovius de Moscovitar. legatione; Laur. Surius comment. rer. p. 31. seqq. edit. Colon.; item scriptores rerum Polonicarum Alexander Guagninus in descript. Moscov.; Reinholdus Heidensteinius de bello Moscovit.; Antonius Possevinus Colon. edit.; epitome genealogiae Ducis Moscoviae; Paulus Piasecius episcopus Praemisliensis; inprimis Adamus Olearius, qui per Moscoviam acTatarorum regiones iter facit in Persiam, et situm loci, et ritus moresque gentis oculis aspexit suis; Hermannus Fabronius Mosemannus hist. Moscov. cap. 13, qui quemadmodum interpretandus sit, et quae scripserit, juxta cum ingarissimis scivit Vincentius Placcius, qui cum tot ex abdito eruere nomina vellet, nec de viro hoc, nec de operibus ejus, praesertim monarchia Caesarea, et descriptione imperiorum, quid leviter cognitum habuit, Syntag. pseud. p. 205. Religionem Russorum ac caetera instituta praeter dictos scriptores, Herbersteinium Possevinum, Jovium, Guagninum, persequuntur Johannes Faber lib. de relig. Moscovit.;

Martinus Crusius Theol. Moscov.; D. Chytraeus ,de stat. Eccl. Graeciae, Adrianus Regenvolscius in Syntagm. Eccles. Slavon.; Aub. Miraeus de stat. relig. Ghristian.; Edoard. Brerewodus scrutin. religion. Nec mihi in praesentia est declarandum, utrum ex Metrophane Critopulo desumenda pariter ac dijudicanda sit formula sacrorum Russicorum. Certe autem juxta Metrophanis confessionem huc pertinent publicae epistolae Johanis Metropol. Russ. ad Episc. Rom. et Jeremiae Patriarchae Constantinopolitani, quarum altera anno post natum Christum MDLXXVI missa est ad Theologos Wirtembergicos. Nec nunc in eo argumento moramur temeritatem Leonis Allatii, viri quamlibet alias docti, et minime in antiquitate hospitis, quam dudum castigatam esse scio. Sed qui de jure ac legibus Moscovitarum aliquid literis consignaverint hactenus in ipsa Moscovia mihi non occurrerunt. Fecit autem hujus operae mihi ac posteritati spem Johannes Grawinckel, vir ingenio promptus et si incepto exitus respondeat, rerum Moscoviticarum chronicon pariter et Tzarici imperii legum codicem, qui Uloschenie appellatur, editurus, et qua jacta illic libertatis sacrorum nostratium fundamenta fuerint, ac res actaque Comitis Waldemari eo pertinentia enarraturus. Tantum hic de Russia subjungimus, eam vel dici nigram, sive minorem, vel rubram, quae sunt Polonicae ditionis vel albam, sive majorem, quae et Massogetarum, et Rhoxolanorum, seu Moschorum appellatur, observante etiam Jo. Aventino 1.4 annal. Boj. p. 360, conf. Lucas de Linda descript. Geogr. Polon. et Moscov. Ac de his Russis quoque tradiderunt scriptores Graeci Cedrenus, Zonaras, atque ex his etiam Thuanus ad A. 1558; F. Hieronymus Romanus republ. del mundo 3. part. a cap. 11 usque ad 16 edit. Salamant.; Gasp. Ens thes. polit. apotelesm. 72, ubi tamen falsi aliquid admiscet; novissime descriptio Moscboviae Elzeviriana.

4. Constat de vetustate gentis, et supervacuum est, eo plura scribere, siquidem hinc non aliter, quam ad praeparandos animos, ac per instituti occasionem commemorare institui, quemadmodum pro imperio ac libertate dimicaverint Moschi, et Tataros, a quibus CCC fere annis oppressi fuerant, ajecerint, ac se in imperium nulla Scythis lege parendi obnoxium, asseruerint.

5. Primus hoc aggressus est et perfecit Johannes III, qui non inodo Russiam in plures Principes partitam in suam unius potestatem redegit, sed etiam de Tataris, qui has terras occupaverant, triumphavit, ac superioris imperii faciem ita vertit atque immutavit, ut nullum Tatarici dominatus vestigium retineret. Quibus rebus magni cognomen adeptum esse ferunt, et filio, cui Basilio nomen erat, prodidisse imitationis exemplum, et conficiendi cursum ejus laudis, ad quam pater felicissime ingressus fuerat. Neque Basilio animus, nec consilium defuit, ut qui mox ditionis suae faceret Smolecensem Principatum et subacta Plescovia regni fines melius tueretur, ac demum boc quoque magnum et memorabile susciperet, ut ab occupando Casanensi regno proxime abesset. Sunt etiam, qui tradant, huic primum Tzaaris titulum esse additum, ac ad nostra usque tempora retentum, et factis accessionibus regnorum Casanensis atque Astracanensis sub Johanne ejus filio amplius adornatum. Illud enim non dubitanter affirmo, et quia memoria dignum est, tradi a me oportet, Basilium neque occupasse ea regna neque in scripturam tituli redegisse.

b. Paulus Jovius, de Moscovit. legat., hanc tituli. formam ex curia Basilii expressit: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Imperator ac dominator totius Russiae, nec non magnus Dux Volodemariae, Moschoviae, Novogrodiae, Pleschoviae, Smoleniae, Tfferiae, Jugoriae, Permniae, Vetchae, Bolgariae etc. Dominator et magnus Princeps Novogrodiae inferioris terrae, Cernigoviae, Razaniae, Volotchiae, Rezeviae, Belchiae, R.ostoviae, Jaroslaviae, Belozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniaeque etc. Quem titulum retinet Petrus Bertius, etsi regionum, a quibus sumptus est, nomina adferat non iisdem, quibus apud Jovium extant, literis scripta: brev. orb. terrar. p. 56. Ut vero exarari literas recte et Geographiae convenienter oporteat, vel ex sola Elzeviriana Moscoviae descriptione colligas, ut compleri vero titulus et plene ac more et exemplo curiae novissimo scribi debeat, post Olearium tradere voluit Jo. Frid. Popping. orb. illustr. lib. 2. p. 404. Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque dominator. Apud Goldastum legitur titulus multo brevior, isque a Rudolpho II Caesare attributus: Serenissimo ac potentissimo Duci Theodoro Wanowitz Czaro, et Magno Duci Russiae, Wlodimiriae, Moscoviae, Novogradiae, Tom 3, const. Imp. ad annum 1594. — Johannes Christ. Becmannus eo libro, quo multam laudem consecutus est, de tit. reg. diss. 1, cap. 2, n. 6, putat, Johannem Basilidem primum fuisse, qui Tzaris titulo uteretur: sed uti non negabimus, ab eo adjectione regni Casanensis et Astracanensis amplificatum, ita viro doctissimo non potest displicere, si nos id de Johannis Basilidis patre asseramus. Id vero omnibus notissimum est, Moscovitas in servandis titulis esse pertinacissimos, et legatos ipsorum affirmare, capite luendum fore, siquando in scriptura tituli per errorem laberentur, quod anno superiori LXXIII testimonio suo comprobavit Paulus Menesius a Bitfodels, Baro Scotus, cum oratoris munere perfungeretur, ac Serenissini Potentissimique Tzaris omnium Ruthenorum autocratoris ablegatum se ad Imperatorem Romanum, Electores Saxonicum et Brandenburgicum, ut et Rempublicam Venetam Pontificemque Romanum, literis eo datis doceret. Potestque esse documento Nicolaus Heinsius, vir ingenio et prudentia singulari, qui quum anno MDCLXX Moschuae Ruthenorum legati obiret officium, expertus est, quam difficulter inflecti Tzaris animus atque mitigari posset, cum de accipiendi eo ac in aulam deducendo consultaretur: quin et hoc anno constitit, nec a vestigio veteris ritus discedere, neque pati voluisse, ut vel leviter aliquid ex antiquo more mutaretur. Dum vero haec persequimur, haud praetermittere debemus, Tzaris titulum reipsa cui nomine regiae dignitatis paria facere, tamen, ut hodieque opinio est apud Moschos, plus in Tzaris, quam in regis titulo inest dignitatis, quod praeclare exposuit Baro Herbersteinius. Atque eo spectat, quod scriptor Mercurii Gallici, tom. 3, affirmavit, Michaelem Fedorowitzium per oratorem suum pronuntiandum curavisse ad Matthiam, se ex antiqua Caesarum familia prognatum esse. Praeterquam autem quod id falsum est, dubito de hujus commemorationis fide, et alias exploratum habeo, multa falsa in Mercurium Gallicum irrepsisse, ac Gab. Bartholomaeum Gramondum ejus scriptorem quoque mendacii non praeter meritum coarguisse: lib. 10 histor. Galliae p. 474., Forsan et hujus, si quid tale accidisset, mentionem facturus fuisset Paulus Piasecius, qui uti ad res alias, ita imprimis ad Moscoviticas digreditur, et alibi narrat, Theodorum magnum Moscoviae Ducem de impertiendo regis titulo Pontificem Romanum solicitasse: chron. p. 112. Quanquam et causas adducere possimus, propter quas a Piasecio nunc quoque discedamus, constatque ex actis illorum temporum, Theodorum non fuisse ea voluntate erga Pontificem, ut ab eo regium peteret titulum, quod nescire non potest, qui vel cursim legit Herbersteinii commentarios rerum Moscoviticarum, inquantum respondent illis temporibus, quibus ista contigisse memorantur. Neque ipse Paulus Jovius sibi constat, dum refert, Clementem VII. Pontificem obtulisse ultro Basilio regiam dignitatem, si adjungere se ad Romanae Ecclesiae societatem vellet. Mox autem subjungit, cupivisse Basilium concessione Pontificis regium titulum promereri: nec multo post dubitans scribit, famam tulisse, quod a Caesare Maximiliano titulum ejusmodi postulasset: de legat. Moschovit. edit. Basil.

6. Nihilo segnior Patre fuit Johannes cognomento Basilides, neque ullam augendi imperii occasionem praetermisit, sed quia animo a lenitate alieniori erat, et hanc unam firmando dominatui idoneam viam putabat, inter tyrannos numeratus est. Neque de eo ambigitur hactenus, quod saepe multumque ab officio boni Principis recesserit, nec pauca praeter jus fasque admiserit, illud tamen, nec temere, affirmandum est, pleraque de eo magis odio, quam conscientia factorum prodita fuisse, nec modo multas et longinquas expeditiones suscepisse, sed etiam plurimas victorias reportantem, Casanenses ac Astrachanenses in sua verba adegisse, hisque rebus et magnitudini suae animum, et fortunae potentiam aequavisse.

c. Jacob. Aug. Tbuanus ad A. 1584 ita de Paulo Oderbornio iudicat, ut nullo negotio intelligatur, eum exaggerasse Basilidis facta, ut significantius tyrannum repraesentaret. Eandem in suspicionem vocat Alexandrum Guagninum, atque ex Thuano repetit descriptio Moscoviae Elzeviriana p. 114, ac in sequentibus usque eo ipsius res actaque aestimat, ut ab ipso regibus, qui imperia ampliora efficere student, petendum esse exemplum censeat, p. 150. conf. p. 180. Est vero mihi codex manuscriptus, haud dubie non visus Thuano, sed qui paria cum Oderbornio tradit, eumque sequitur Horsey Anglus ab Elisabetha ad Johannem Basilidem missus, cum quo conjungi potest Belga L. van der Bos, qui in describenda ejus saevitia conveniunt, nec abludit Olearius, ne Guagnino appareret dissimilis. Ut tanto minus mirandum sit, cur his subscripserit Erasmus Francisci in Theatro actorum lugubrium, XVI. Et tamen nil veretur Thuanus idem, quod antea scripserat, repetita vice alibi mandare literis, et quod ad hoc institutum, ac refellendam vulgi opinionem spectat, talia de eo referre, quae et magnum et fortem animum demonstrant, ad A. 1606. Omnino autem Thuanus, qui cum doctrinae studio, tum reipublicae tractandae usu summam est consecutus laudem, ignorare non potuit, multos in Basilidem scripsisse asperius, sive errore deceptos, sive odio impulsos, sive

quod nescirent, plura exigi ad noscendum tyrannum, quam aliquot tyrannica facta.

7. Verumenimvero rebus humanis erepto Johanne Basilide, magna conversio facta est, nec fortuna Theodori neque autoritas viguit, tum vero orbitas, ut fieri alias solet, spreta est. Eo A. MDLXXXXVIII sine liberis mortuo, pro Basilidis filio quidam se gessit Gregorius Strepius, et Demetrium Theodori juniorem fratrem, qui jam ante per insidias Borisii perierat, lineamentorum similitudine mentitus, pessimam hanc ad regnum viam affectavit. Sed non impune tulit audaciam Strepius, nec modo imperium, sed etiam vitam amisit: postque haec cadaver saevitiae subjectum est, et ducto per genitalia fune raptum, ac omnibus modis foedatum. Horret imagine crudelis exempli animus, eo magis, quod sint, qui existiment, Strepium, de quo dixi, verum fuisse Demetrium, et vita functo Theodoro, Basilidis filio, sorte nascendi Moschis imperare debuisse, nunc vero contra jus fasque deturbatum, et per dedecus atque ignominiam occisum fuisse. Quanquam autem id multi, tamen non sine dubitatione tradunt, alios autem vel solus Petrus Patersonus Upsalensis adduxit, ut credant, Strepium fuisse impostorem, et simulasse se pro Demetrio, atque adeo meruisse, ut dignitate quae ad ejus familiam non pertinebat, excideret, ac perduellionis infamia notaretur.

d. Hujus viri relatio visa et lecta est Thuano, qui ejus meminit ad A. 1606. Post Thuanum Piasecius hanc operam navavit, non tamen certiora proferre potuit, ac Thuanus, qui praedictam relationem commemoravit potius, quam assensu suo excepit. Piasecius de origine Demetrii, verane, an commentita sit, parum constare scribit,.ad A. 1604, cum tamen ille et explorare haec melius et exequi rectissime potuisset, si certi aliquid invenire, et posteritati tradere potuisset. Sed id quoque in ambiguo reliquit Michael Gasp. Lundorpius contin. Sleidan lib. 3. ad A. 1606. Ego quantum perspicere posse mihi videor, existimo saltem, non satis recte ac sincere Russos in hac causa officio suo functos esse. Nimis vero simplex credulusque fuit scriptor anonymus belli Polono-Moschici, qui quod vulgo de impostore Demetrio proditum est, ita refert, ut eum ne dubitasse quidem appareat.

8. Per id tempus res Moschorum afflictissimae erant: nam et veterum rnalorum recordatio dolorem renovabat, et praesentibus remedium adferri non poterat. Vix credibile dictu est, tam tetra facinora ac fraudes admisisse Borisium, et magnorum Ducum longo tempore fundatam domum evertisse, sublatoque Theodoro, cujus opinio maleficii de ipso est, ac oppresso, dubium ejus, an Basilii Suiskii scelere, Demetrio, tot et tantis motibus alimentum dedisse. Postea enim quam caedes Demetrii, quae hortatu Suiskii patrata est, vacuum locum fecerat, Suiskius excitatus est ad spem capessendi Moschorum imperii, quod retinuit usque ad MDCX annum. Cumque hunc proceres loco dimovissent Vladislaum Sigismundi filium e Polonia acciverunt, cui vix sacramento adacti erant, quum apparebat, infidam hanc pacem ac lubricum obsequium fuisse, et neque naturam, nec consuetudinem, quae natura potentior creditur, Moschos regimini ac moribus Polonicis assuefacere potuisse (e): sive enim Vladislai, quem elegerant, absentia ipsis suspecta erat, sive dominatum, qui animis occurrebat, verebantur, certe peregrinum imperium fastidiebant, et injuria se affectos querebantur. Quo circa tandem a Vladislao defecerunt et inclinatis in Michaelem Federowitzium animis, hunc optarunt pariter et anno MDCXII communibus suffragiis successorem nominarunt virum materno genere a Basilide oriundum, et qui tunc plurimum poterat, ac merebatur, ut servator suae gentis diceretur. Nam et praesenti animo accessit ad rempublicam, et autoritate atque consilio XXVIII annis tenuit, et multis laboribus defensam, factionibusque sopitis (f) instauratam filio Alexio Michalowitzio reliquit.

e. Format situs ingenia, et facit, ut contrariis studiis ducantur gentes, nec quidquam tam sit carum his, quod illis non miserum atque acerbum videatur. Id si perspicere libet, uti possumus opera Reinholdi Heidensteinii, qui lib. 3 hist. rer. Polon. p. 123. ita describit Moschos, ut quam facillime intelligatur, eorum ingenia et mores plurimum abhorrere a Polonicis, et plurima utrisque adversa esse, quae novissime apud animum suum proposuit Andreas Olsowskius, cum tractaret controversiam de censura candidatorum sceptri Polonici, vir inter populares suos apprime eruditus, et rerum civilium scientissimus, ac dicto libello non mediocrem laudem, imo palmam inter omnes qui in istius argumenti curam. incubuerunt, adeptus, conf. auctor Lineamentor. Sarmaticor., § 23. Quod cum sapientes aestimant, paene diffidunt foederi, quod proxime inter Moschos Polonosque coaluit, praesertim si juvat reminisci superiorum actorum, quanquam quae ratio ejus ineundi, eadem et conservandi existimatur, hoc magis, quod Michalowitzius non est dominandi nunc cupidus, et ejus atque Polonorum versus Turciam est aequalis metus, nisi tamen sublato Turcarum metu, contingat, Podoliam esse novae maleriam litis, quod sane quin fieri possit, non negaverim, nec mirabor, si fieret, quandoquidem purpurati, quos Bojaros dicimus, Tzaris sui, qui hodie rerum potitur, ingenio et indulgentia facile abuti ad quaestum possunt; nam is, quod fateri non erubesco, sacris.quam negotiis civilibus intentior, consilia, quae Bojari conducere arbitrantur, non aliena ducit a dignitate sua, nec impedit facile. Sed haec alio pertinent: ego enim non futura sed transacta expendere destinavi.

f. Jam eo loco respublica Moschorum erat, ut brevi occideret, nisi opem tulisset Fedrowitzius, qui bellorum civilium incendia restinxit, et cujusdam, qui altera vice se pro Demetrio gerebat, revera autem et citra omnem dubitationem impostor erat, ac novas turbas concitabat, recens conflatam potentiam oppressit, Paulus Piasecius ad A. 1612. Postea se munivit contra externam vim, et quamvis eum saepe fortuna contra Polonos destitueret, tamen ratio salutare hoc consilium subministravit, ut anno 1634 pacem cum Polonis faceret, et Vladislaus omni per superiorem electionem quaesito juri renuntiaret, tituloque Magni Ducis Moscoviae abstineret, idem ad (d). A. scriptor belli Moscho—Polon. p. 41.

9. Cum his et talibus casibus defuncti essent Moschi, ac ex omnium sententia res confecta videretur, successio Alexii Michalowitzii anno MDGXLV magnum apud omnes pondus babuit, creditumque est, eum et fortunae amplissimae capacem, et fortissimis imperatoribus aequalem fore. Jamque nil ad summi fastigii gloriam deerat, quum ab suis solicitatus ad capessendum bellum, fecit, ut magnus ex eo toti Moscoviae timor impenderet. Primo Polonos, nec inultus, lacessebat, tum impetum in Suedos effundebat, sed postea magno suo malo expertus est, quam cum strenuo ac ad pugnandum obstinato populo res fuisset. Verumenimvero cum tandem bostes aequa satisfactione placavisset, domi periculum adiit, nec unquam major calamitas fuit, quam cum auctore Stephano Razino turbae motusque existerent (g): nam iis non modo Moscovia metu perculsa, sed etiam tota Europa expectatione futuri eventus aliquandiu suspensa fuit.

g. Non bic morabitur ordinem nostrum tumultus, qui anno 1648 ortus et exitio aulicorum Plesseow et Tycbonowitz, terminatus est.

Mirum tamen videri potest, quid sit, quod cum gens ista praeter ingenitam erga Tzares suos venerationem, servituti assueta sit, tam subito ad seditionem concitandam impelli possit, nisi cognitum esset, ingenia ejus populi esse mutabilia, et quanquam fraeno dominatus retinentur, tamen cum nimis injuriis affecta, ad desperationem adiguntur, in desperatione fieri saeviora, quod scite tradit et profundi ingenii argumento persequitur Gabriel Zinanus in Heracleide, carmine Italico erudito et pertinente ad civilem usum.

10. Proximum est, ut a quibus initiis omnia profecta sint, exponam, et qua ex causa et quibus viribus tantam rebellium multitudinem coegerit Ratzinus, tradam. Accepi gente Cosacum (h) fuisse, Moschis neque odio, nec injuria cognitum, sed fidum factorumque conscientia innocentem, quoad Dolgoruka imperium militare mitigabat. Simulatque autem hic severius statuebat in Cosacos, et missionem petentes contra voluntatem retinere studebat, invito eo evaserunt: quod cum indigne ferret Dolgoruka, magno numero milites misit, qui dilapsos revocarent; ipse exempli causa de praefecto qui Ratzini frater erat, supplicium sumit. Id vero crudelitatem interpretatus est Ratzinus atque ab eo tempore mutavit animum et pristinam fidem, nilque prius in votis habuit, quam ut ulciscendo demeret sibi ignominiam, et longe plurimos impelleret ad cogitati sceleris societatem.

h. Cosaci unde nomen habeant, scrutari supervacuum est, quia P. Piasecius, cujus studium in hac parte aspernari non possumus, exposuit, ac me fere in eam sententiam adduxit, ut credam, illo capram denotari, forsan quod mobilitate sua et scandendi nisu haec animalia imitentur, Chron. p. 45. Reinholdus Heidenstein existimat, hoc vocabulo significari latronem, et ab origine Persica, sive Turcica repetit, rer Polon. hist. lib. XI. Ego satis habeo annotasse, a me intelligi Cosacos circa Tanaim habitantes, qui nostra.loquendi consuetudine Donici appellantur, a fluvio, prope quem colunt, nomen sortiti. Genus hominum est instabile, et natura sua quietis impatiens, ac praedandi cupidum; Magno Russorum imperatori non coacti, sed sponte parent multis insuper immunitatibus donati, praefectum habent, quem ipsi eligunt, mutati nuper, quum duce Ratzino rebellandi facultas data esset, postea vero, quam iste victus est, ad obsequium revocati. Quod de Cosacis, qui in ditione regni Polonici hactenus fuerunt, perinde optamus, ut pristina civium officia et constantem parendi voluntatem erga Polonos rursus declarent, et misso Turcarum clientelari dominatu in amicitiam redeant atque imperium Polonicae gentis. Nam quod Piasecius tradit, Cosacos, quatenus sub jure et jurisdictione Polonorum consideratos, proprio et separato reipublicae statu non contineri, res per se ipsa loquitur, id hodieque ad Donicos, et Moschorum imperio obnoxios revera pertinere, et quod adeo de his cognitum est, perinde optandum esse de iis, qui hactenus in regni Polonici ditione fuerunt. Postquam enim auspicio regis Stephani ad belli artes eruditi, stipendia mereri coeperunt, jus sane et honor et dignitas Polonorum postulant, ut ipsos a se atque a republica abalienatos, et A. 1648 ad seditionem concitatos ad officium reducant, et a motu inde Chmielnicii turbatas res corrigant, eo magis, quod intelligant, nil Turcis neque esse jucundius neque carius, quam ut clientelare ejus gentis imperium, quod auctore Doroszenko consequutos se ajunt, retineant, et Polonis de Provincia, quae ipsis Ukraina dicitur, decedere compulsis, potentia sedem non Polonis magis, quam Moschis et toti orbi Christiano formidabilem ibi constituant. Sed vero de Cosacicis turbis, inquantum Poloniam attinent, vid. Joachim. Pastorius in bello Scytho-Cosac., item commentarius rerum per tempus rebellionis Russicae gestarum anno 1653 Regiomonti editus; Adolph. Brachelius hist. lib. 7 ad A. 1648; novissime scriptor Cosacicae rebellion. Germanice evulgatus. Donicorum, qui non modo aequo et pari jure cum Moschis vivunt, sed etiam multis, ut dixi, privilegiis aucti sunt, motus anno 1665 occasionem, anno autem 1667 initium habuit, de quo proxime aliquid Germanice emissum est, et scio de eo commemoratum esse in Theatro atque Diario Europeo.

11. Nec fallebat ea expectatio Ratzinum, virum obscuro quidem loco natum, sed calliditate egregium, et ad quodvis facinus audacem, praeterea crudelem, et vel solo adspectu trucem, corpore item firmo, ac armorum usu atque aetate robustum valentemque (1), ut Cosaci dignum judicarent cui praefecturam belli committerent, rati hunc ejus causae, quae jus atque libertatem suam complecteretur, et ad privatum Ratzini quoque luctum pertineret, obstinatum vindicem futurum. Non recusabat iste, et consilio pariter ad vindictam et spem dominatus utebatur: per idem tempus enim, quo summam ostendebat voluntatem ulciscendi Dolgorukam, hoc miserum quoque ac acerbum usu veniebat Moschis, quod Cosaci, privilegio de retinendis transfugis obtentui sumpto, omnibus facinorosis perditisque hominibus, de quorum infamia judicium apud Russos institutum fuerat, ad se veniendi et impune manendi potestatem facerent. Quibus rebus tantus flagitiosorum hominum concursus est factus, ut non sponte ad Ratzinum profecti, sed spe impunitatis ad eum accersiti viderentur, et quanto quisque esset improbior, tanto promtius se adjungeret ad seditiosum Ducem.

i. Robustum id genus esse hominum multa confirmant, et facit apertissimum hoc Ratzini exemplum, quanquam iis non concedunt Valachi, ut documento est Johannes Podkova, vir obscurus ortu, sed iis viribus atque corporis firmitate praeditus, ut ferreas equorum soleas fregisse tradat Reinh. Heidenstein rer. Pol. lib. 2, p. 119. Id Turcis indicium est generosae stirpis, venitque hic in mentem recordari Friderici III. septemviri Saxonici, qui cum Palaestinam obiisset, ex ejus manuum soliditate judicavit Sultanus, illustri genere natum fuisse, apud El. Reusner, in stemmate Witikindi, p. 43. Est quoque id saepe signum virorum fortium et plenorum animi, ut de Philippo Magnanimo Hassiae Comite provinciali perspectum habeo: de cujus robore et firmitate laterum, quam in Haynensi Coenobio declaravit, traditur in chron. Hassico. Apud barbaros nota est audaciae atque crudelitatis, quae in Ratzino cum impietate conjuncta fuit, ut partim saevitia in religiosos, partim violatione templorum, partim contemptu sacrorum testatum fecit, religionem vel Mahumetanam, vel nullam professus.

12. Dum haec fiebant, et sine jure, sine legibus, sine judiciis ac sine fide apud Cosacos omnia agebantur, nondum conquievit Ratzinus, homo sive natura, sive more suae gentis ferox, et animo jam tum licentia deteriores factos multo vehementius commovit cum injuriam supremo Moschorum sacerdoti illatam exaggeraret non quod sentiret recte de sacris, et pietatis exemplum daret, sed quo speciosum destinatis titulum praeferret, et in vindicanda re publica, quasi jam afflicta et paene oppressa, omne suum studim positum esse ostenderet. Sub id tempus erat summo inter sacerdotes loco Nikon (k) autoritate et prudentia, quantam Moschorum ingenia capiunt, egregius, atque ad omnia quae agenda erant, animo et consilio paratus, ac magno Duci ita carus, ut nemo facile existimaret, eum in discrimen dignitatis venturum esse: sed quum in id tempus incidisset, quo contra criminationes cauto esse non licebat, nomen ejus de flagitiis quibusdam delatum est, atque his rebus factum ut mox de dignitatis fortunarumque amissione periclitaretur, tandem loco moveretur. Illud vero Ratzino dominatum molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux animos plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus fuisset. Nam qui rem eo perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes inimici ejus fuerant, et nil prius in votis habuerant, quam ut dignitate sua privaretur, cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem praecipua ac summa autoritas esset. Propterea ne quid inique fecisse viderentur, omnem rem exposuerunt Antiocheno et Alexandrino Patriarchis, atque eos in cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse voluerunt. Venerunt acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati sententiam dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod statuerunt, tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, profecisse consilio, neque rationibus Nikonem.

k. Iste Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam operam atque anctoritatem suam ad amplificationem boni publici et patrocinium populi conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac in eo omne studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur, quod facile consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et quaerenti accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam Patriarchae illatam aversabantur, et hac spe ultionis oblata, non censebant ignoscendum esse Bojaris, qui privata odia in reipublicae exitium verterent, atque audendo tam potentes essent, ut neque jus, nec innocentiam Patriarchae respicerent. Eo spectat, quod reperi in commeutariis manuscriptis Viri cujusdam non indocti, nec indiligentis: «Sciebat, inquitt Ratzinus vindictam injuriae in patriarcham admissae, et fictam ejus restitutionem populo gratissimam fore, quod praeter meritum et praegravante Bojarorum invidia de gradu suae dignitatis dejectus esset. Quamobrem in Volga arnne navem habuit, qua picta Patriarchae quasi praesentis imagine, credi volebat Patriarcham vehi, qui tamen monasterio inclusus procul erat, nec iste rumor Patriarchae nisi ad arctiorem custodiam proficiebat», Nempe, ut ex eventu fides est, simplicem et omnis prudentiae rudem Patriarcham optabant, et dimoto Nikone obtinebant, surrogato in ejus locum Josepho, viro non equidem malo, sed simplici et parum intelligente. Habebant tamen Bojari, quod in Nikone reprehenderent, partim quod civili administrationi se nimis immiscuisset, partim quod quaedam perperam in religionem Graecam invehere conatus fuisset: nam de ambitione, quam arguebant, et id genus aliis, nunc pluribus monere non vacat: tantum addo, annum, quo talis invidia Patriarcham depressit, fuisse, MDCLXVI.

13. Ad haec spem fiduciamque Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova Tzar invidia oneraretur. Fuit ei filius cognomento Alexejus Alexeides, septendecim annorum adolescens, idemque singulari comitate, quae virtus quanto gratior est in vulgus, tanto majorem ei amorem conciliabat. Quem cum verum ac legitimum successorem destinasset pater, et publice anno MDCLXVII conspiciendum exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque audiebantur: verum breve boc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem attulit, ita Ratzino atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro vero affirmarent, nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in caput ejus comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor spargebatur, Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad se trahere conatos, necem Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant) animo agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent, rempublicam conturbasse; quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et Imperii plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus, tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus*, vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem.

l. Ex sermonibus hominum minime levium cognovi, Ratzinum clam, et ne agnosceretur, mutato habitu intrasse Moscuam, et hinc misisse nuntios, qui explorarent Russorum animos, et praetextu recuperandae libertatis, atque profligandi Bojarorum dominatus, ad moliendum res novas solicitarent. Libet hic suis quaeque temporibus reddere, et quomodo haec omnia inter se cohaerent, ipso opere conjungere. A. MDCLXVI Bojari iniquo in Nikonem animo fuerunt et ut dignitatem honoremque amitteret effecerunt. Inde anno MDCLXVII Stephanus Ratzinus praeparatos rebellioni animos commovit et tyrannidis viam ingressurus, odium tyrannidis flagitiosissimo conatui suo obtendit, ratus occasione, dum affulgeret, utendum esse. A. MDCLXX, XVII Januar. Tzaris filius, quem A. MDCLXVII pater successorem declaraverat, vivis exemptus est, quod Ratzinus Bojaris crimini dedit, et ut omnia ipsorum facta in invidiam vocaret, mortis hujus causam nequissime iis imputavit, speciose locutus, ne pessime facere videretur, cum ulciscendi Alexeidis animum prae se ferret, atque ad se invitaret alliceretque, pessimum quemque, et de industria aggregaret sibi similes, quo, eos de republica tolleret, quibus salvis non posset consequi dominatum.

14—15. Nec conatu hoc destitit Ratzinus, sed dominatum, quem ab injuria inceperat, maleficio munire studuit, atque eo consilio magnis itineribus ad Volgam fluvium, veteribus Rha dictum, cum conjuratis suis contendit. Primum Tyranni facinus A. MDCLXVIli fuit direptio navium, quae variis mercibus onustae secundo amne devehebantur; qua praeda audacior factus, urbem Jayk oppugnavit, atque auxilio destitutam facile ad deditionem compulit; inde rebus ad longiorem profectionem comparatis, exercitum transduxit usque ad mare Caspium.et per vim omnia tentavit, mox regressus, ad Volgam rediit, et quo fortunas Russorum belli more consumeret, oppida et vicos, praesertim quibus ex piscatu utilitas est, exussit. Mox veluti furore impulsus, ad extremos Russici imperii fines processit, oppidum Terki Persiae finitimum occupaturus, ut intelligi eo exemplo posset, Razinum pertinaci animo Tzaris gratiam repudiasse, neque uni provinciae, sed omnibus Russiae, ditionibus bellum, intulisse. Haud dubie enim constitutum habebat, nil usquam relinquere, quod sibi, praesertim a tergo, nocere, et quoquomodo esse impedimento posset; id cogitanti, et dominatum ad extremas Russiae oras proferre cupienti, praeter spem accidit, quod oppidum Terki cursum victorianim ipsius moraretur, ac se contra vim atque injuriam animose et fortiter defenderet. Igitur ira incensus ex eo loco deduxit exercitum, prius autem, quam id faceret, circumjecta oppida et vicos vastavit, plerosque etiam Persas, qui ultimas Russorum regiones accolunt, per fidem asportandarum mercium et convehendae annonae circumventos, nulla injuria accepta, oppressit. Ea caede patrata, ad agrum Mediae proximum pervenit, et nemine prohibente vastandi saeviendique potestatem militibus fecit, usque dum Russi et Persae contractis, undecunque poterant, auxiliis, in ejus conspectum venirent, proelium commissuri, si fortunae se permittere, ac vim sustinere voluisset. Sed quae barbari erat calliditas, pro tempore et pro re consilium capiebat, atque se opportune recipiebat, occupatis maris Caspii insulis, quo copias in tuto collocaret, ac praecaveret, ne quid accideret triste sibi, atque viribus suis diffisus, admissorum veniam a Tzare petiit, et postquam fidem obsequii jurejurando astrinxerat, impunitatem assecutus, postea illecebram atque incitamentum majoris audaciae habuit, et pluribus vitiis ac sceleribus se contaminavit, quod fictae atque simulatae emendationis indicium Tzari, qui opinione celerius publici criminis gratiam fecerat, justas poenitendi post causas dedit. Nam cum ea, quae volebat, impetrasset Ratzinus, Astrachanum se contulit: ibi, ut militaris officii peritus erat, censu habito, militibus longo itinere languentibus tempus ad curanda corpora concessit, et quia perspexerat, crudelitate ab se alienatos esse plurimorum animos, liberalitate, quam barbari quoque adamant, mutare studuit, et trahere in suas partes. Quocirca nummos in vulgus sparsit, ratus, ex usu suo id fore, quatenus Tzari invidiam faceret, et his rebus intestina dissidia fovendo, milites praesidiarios Tzaris contra Praefectos suos concitaret.

* Cum supra Stephanum Ratzinum Russiae Catilinam diximus, tum in Germania prope simile aliquid reperimus, ut documento est Guilielmus Grumbachius, qui superiori seculo tantos sibi spiritus atque tantam arrogantiam sumsit, ut non modo Saxoniae, sed etiam toti Germaniae periculum crearet, jamque palam imperatoris et imperii reverentiam exueret, exitium patriae veluti Catilina, moliturus, nisi jussu Caesaris, ductuque Augusti et consensu Johannis Guilielmi, piorum atque constantium Principum captus, meritas poenas dedisset. Eo vid. historica descriptio susceptae a Caesarea majestate executionis et necessaria ac vera responsio, anno 1567 et 1568 editae, quarum illa quoque extat apud Simonem Schardium Tom 4, p. 34 seqq.

16. Cum horum et talium malorum causa fuisset, reversus ad Tanaim, ita exarsit, ut sibi non temperaret, quin saeviret in honestos innocentesque homines, ac templa, et quaecunque Deo data dicataque fuerant, diriperet ac violaret, praeterea sacerdotes e possessionibus suis ejiceret, et nil tam tetrum esset ac terribile, quod non putaret licere suae crudelitati, cui nec integerrimus quisque subductus est, nec melior causa sacerdotum fuit, reliqui aut poenis, aut morte mulctati sunt, si tyranni imperata facere recusassent*.

17. Tandem refecto exercitu, hanc Tzaris sui clementiae ac mansuetudini gratiam retulit, ut magno impetu eum oppugnaret, et collecta manu loca ad Volgam sita invaderet; cum vero copiae ad resistendum comparatae appropinquassent, summa celeritate urbem Zarizam adortus, dolo occupavit, et disjectis, quae contra eum missae erant, cohortibus, tribunum et plerosque captivos immani supplicio affecit. Ita nemine contra consistere auso, exercitum ad alias urbes admovit, et expugnata Tzornojara, praefectum atque multos milites ad custodiendum oppidum relictos crudelissime interfecit, rebusque ex sententia firmatis non vanam potiundi Astrachani spem animo concepit. Ea urbs quondam apud Tataros caput rerum, ac sedes atque domicilium Scythicae potentiae fuit, cujus praefectus, cum milites pecunia corruptos in officio continere non posset, hunc annum deditione urbis foedum fecit, et quanquam strenue pugnando honeste occumbere potuisset, tamen conspiratione praesidiariorum militum territus, venit in potestatem Razini, qui sacris operantem comprehendit, ac de eo, non tanquam de hoste, sed tanquam de infami homine statuit, ut ex turris fastigio praecipitaretur. Nec id saevitiae explendae satis erat, sed duos quoque ejus filios, veluti scelestos homines, mulctavit, et nulla neque aetatis, neque dignitatis ratione habita, mandavit, ut in omnium conspectu uterque a terra abrepti, ex pedibus suspenderentur; ne tamen eo poenae genere perirent, alterum exquisitissimo supplicio excruciatum necavit, alterum fustibus immanissime verberavit, ut quasi exanimatus jaceret, et vix vivus Metropolitae traderetur.

18. Sed ita fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum atque inexorabilem praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac direptis mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam et tunc commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos nec timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris abstinerent, et omnia libidine atque audacia polluentes, foedis.initiis multo foedissimum exitum significarent.

19. Nec cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum cuperet, et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam latissime propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus, primum duo navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici haeredis, et bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi, dolum adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus, quas omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injurias defensos vehi. Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga se voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent.

* Cum scenam hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi rubrum aplustre habenti Tzaris, quem comminiscebatur, filium, alteri, quam nigrum sericum distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille rubro holoserico splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum Principum, quem injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque dignitate exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid addamus.

20. Hoc vero demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus quippe jam in eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non apparebat, vel Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua condicione cum esset Ratzinus, ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret, neque jure, sed impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur, artibus nihilo melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque Tzeremissorum Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late pervagatus, magnam turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo obnoxias reddidit*. Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit, alii enim caesi, alii dilapsi sunt; nonnulli in castra perduellium transierunt. Perditis prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui dissipatis conjuratorum cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie saucius efferretur, nec multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem valde perturbaretur, cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir strenuus, et nulla condicione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod discrimen cum adiisset Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi dedit, et quia de summa rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instructa acie consequi non poterat, per offensiones civium atque dissidia intestina effectum daret, et postquam ubique solitudinem fecerat, ad Imperium Tzaricum, cui inhiabat, callide aditum communiret.

21. Dum haec cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde dimisit conductos exploratores, qui quae agerentur Moscuae, renuntiarent, praeterea delegit perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent, tectis ignem, ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in extremum periculum adduceret, tum ut hoc novae seditionis alimentum esset. Nusquam tunc magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis metus causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus secreta aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem tam exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia conturbarentur.

* Earum regionum populator Ratzinus caedibus, incendiis, rapinis, crudelitate, suppliciis omnia foedavit. In commentariis rerum Russicarum reperi oppida Saratoffiam, Samaroffiam, Alatriam, Arsamas, pluresque alias, vicos item ad Volgam sitos, quorum nomina referre non attinet.

22. Cum iste rerum status esset, vocabantur in discrimen fortunae, vita, conjuges, liberi omnium, existimatio inprimis Procerum atque Tzaris honor; nam hoc ultimi discriminis tempus adventabat, ac documenta instabilis fortunae Tzari, et summa miscentis Razino praebebat. Vulgi studia Moscuae quoque diversa erant, pars discurrere et tumultu laetari, pars incusso metu, prospicere impendens periculum et simul aversari coeperant; nonnulli oppressos se putabant, priusquam Razini tyrannide opprimerentur, magno sane calamitatis sensu, qui eo major erat, quod rescivissent, seditionis socios cum facibus in tecta urbis immissos, jam tum impotenti ira ac ulciscendi libidine aliquot incendia excitasse. Ipse pro comperto habeo, quam parum omnes ab exitio abfuerint, ii maxime, qui Tzaris consilia regebant, quippe in quos omnium factorum invidiam contulit Ratzinus, et plerosque dedi sibi postulavit, perituros una clade omnes, nisi eos virtus Dolgoruckae, quem ante alios ad caedem deposcebat, expedivisset.

23. Quamobrem haec ratio disciplinae et legum firmandarum inventa est, quae severitate poenarum continetur, et ad hujus gentis quae lenitate atque indulgentia fere pejor sit, emendationem inprimis pertinebat. Mox accitae sunt copiae, et praesidium majori numero impositum, ne civitas Razino praeda fieret, neu anuntiato ejus adventu, indefensa relinqueretur, ac metu perculsa, venienti portas aperiret, et viam aditumque muniret.

24. Quae consilia bene ac feliciter Imperatori atque purpuratis evenerunt, sive territo conscientia sceleris Razino, sive ut securos opportune atque utilitatis suae causa falleret: nam haud multo post certis condicionibus cum Tzare agere instituit, sed sero nimis, et postquam omnem gratiam consumpserat, ut vel postulata ejus, qui summam rerum ad se transferre coepisset, audire ingratum, expendere intutum, admittere exitiosum videretur.

25. Itaque copiis cum summo imperio praepositus est Dolgoruka*, ut res turbatas componeret, et proelio cum Ratzino decertaret; si vinceret, laudem habiturum, sin vinceretur, sanguine suo his turbis, quarum invidia in ipsum conferebatur, parentaturum esse. Nec cessabat Dolgorucka, Russorum dux, et fortitudine prudentiaque sua fretus, omnia, quae necessaria sibi forent, tempestive circumspiciebat, atque totis viribus seditiosis obviam profectus, in itinere quindecim milia, quibus Ratzinus imparem ductorem reliquerat, feliciter profligabat.Cum enim Razini rationes postularent, ut vires atque opem conjungeret, et praecaveret, ne dissidiarum causae essent, graviter errabat, quod, dum periculum moram non ferret, praesentia sua socios destituisset, atque amissa rei melius gerendae occasione voti sui non factus esset compos, tum quod ejus legiones inter se discordantes sine disciplina vagarentur, tum quod Cosacorum excita sedibus suis turba, cum ducem desideraret, haud arduo labore dissipari posset.

* Pleno nomine atque titulo Knes Jurg Alexeiwitz Dolgorucka, qui postquam auspicatissimis initiis vim conjuratorum sustinuit, castris apud oppidum Arsamas positis, eo totus incubuit, ut primo quoque tempore factio Razini opprimeretur; nec eo secius communem Russiae causam adjuvit, qui militaris Dolgoruckae imperii socius erat, Russi Occlonizam vocant, qui diversis congressibus, fortitudinem suam demonstravit, et conjuratos fudit, et providit, ne exercitus resque publica caperent detrimentum. Ita ex commentariis actorum Russicorum didici.

26. Caeterum summa belli Russici duobus proeliis permissa est: alterum cum summa laude Germanorum initum est apud oppidum Morasky, in quo Russi equidem terga vertere necesse habuissent, atque jam tum paulatim ex pugnae loco recedebant, nisi ipsis Germani equites subsidio venissent, et in confertissimam rebellium partem irruptione facta, ordinibusque eorum disturbatis, in fugam avertissent: occisorum numerus ingens fuit, et captivi quoque omnes trucidati; alterum prope oppidum Lysko commissum est, in quo omne robur rebellium cecidit, et non tam exercitus, quam incondita turba pugnavit, hoc uno formidabilis, quod saluti suae desperasset. Praeterquam enim quod horribilis edita est strages, ii quoque, qui vivi in potestatem victoris pervenerant, ad atrocissima supplicia reservati, perduellionis poenas dederunt: alii in crucem acti, alii telis confixi, multi immisso in femora harpagone, foedissime perierunt; demum in nullos gravius consultum est, quam in Cosacos Morduinos, nisi quod et mulier quaedam igni cremata est, quod sacrum ordinem, in quem ascripta fuerat, habitu atque instituto militari mutavisset. Reliquos, quos fuga abstulit, in suo quemque loco deprehensum, crudelissima morte mactavit, aut si in solitudines discessissent, fame necavit.

27. Cum talem exitum rebelles sortiti essent, caput ipsorum Ratzinus in angustias et loca deserta compulsus est, quem ductor manipulorum Cornelius Jacoloff blandis verbis compellatum adduxit, ut quia exhaustam belli molem videret, Tzari supplicaturus secum iret, et causam ipse suam diceret, atque de injuriis, quas sibi allatas querebatur, referret. Obsequitur monenti Razinus, diffidens quidem sibi atque rebus suis desperans, sed quod initio comiter et proxime libertatem haberetur, effectum est industria Cornelii, ut valido milite stipatus, revera enim custodia erat, Moscuam Ruthenorum deduceretur.

28. Nondum urbem attigerat, cum bis mille apparitores ad eum arctius tenendum emissi sunt: ii compuehensum, et ductis circa collum pedesque catenis, patibulo e curru prominenti imposuerunt; post eum vinctus constrictusque frater Frolko incedebat, ejusdem criminis reus , et ideo in vinculis habitus, ut pari poena afficeretur. Ambo cum perducti essent Moscuam, Razinus quaestioni subjectus, ita constanter vim tormentorum pertulit, ut licet multis indiciis testimoniisque convictus esset, tamen sua confessione neque patefactus dici, neque damnatus videri posset. Cum vero longum esset cognoscere de crimine satis comperto, ex re imperii visum est, festinato supplicio praecidere occasionem populo initia causasque rimandi, ne aulae invidia fieret, aut novum Tzari periculum accerseretur. Quapropter ad locum supplicii cum fratre ductus, audita capitali sententia, adeo non in melius mutari potuit, ut quoque in contumacia perseveraverit, neque temere creditum fuerit, eum prorsus sui oblitum, non de expiandis noxis, neque instanti commutatione, sed tantum de praesenti ignominia cogitasse.

29. Nam carnifici traditus, nil dedit comparando ad mortem animo, sed gestibus iram odiumque praeferentibus testatus est, malle se everti Russiam exitio alieno, quam liberari suo. Poenam luit palam, et quo majori conficeretur cruciatu, primo manus, deinde pedes amputati sunt, quos ictus sic excepit, ut ne gemitu quidem doloris indicium ostenderet, atque tam praefractae mentis esset, ut neque de contumacia remittere vellet, neque timeret tristiorem casum, vultu quoque ac voce sui similis, cum mutilatis brachiis cruribusque fratrem superstitem atque in catenis ductum intuens, cum fremitu exclamaret: contine linguam canis*. Nam quae invicta tyranni rabies erat, cum armis non posset, silentio ulcisci mortem suam statuit, neque tormentis cogi potuit, ut impias artes atque secreta patrati sceleris aperiret. Quae causa erat, quod in ipso mortis articulo cum fratre expostularet, et convitium ipsi faceret, ratus, triste sibi et fratri erubescendum esse, quod quum socius adjutorque sibi hactenus in omnibus rebus fuisset, nunc mortem contemnere non posset: quia enim petebat alloquendi Tzaris sibi dari facultatem, hoc sic a barbaro acceptum est, quasi res atque acta sua, quae reticeri volebat, supplicii metu enuntiare statuisset. Sed cujusmodi ea fuerint, quae a loco supplicii abductus, Tzari dixit, non liquido constat, et mihi sufficit, Ratzino molestum atque grave fuisse, quod, quae fuerit mens sua ac voluntas, fratrem indicaturum esse non sine causa, nec falso suspicaretur. Ejus post confessione ita Tzaris flexus est animus, ut illo tempore vitae parceret, contentus, eum custodia asservasse, qui esset meritus, ut quemadmodum emendatione animi, ita poena apud posteros a Razino fratre distingueretur.

30. Post haec Ratzinus adversus tormenta et ipsam necessitatem contumax, ad supplicium abstractus est, caput manus pedesque acuminatis palis infixa sunt, reliquus truncus canibus objectus, ac foede laceratus consumptusque, cum ignominiae ejus, tum exempli aliorum causa, foedum spectaculum praebuit**, nec meliorem exitum habere debuit, qui desertor sui Imperatoris, et Patriae hostis Proditorque fuit.

* Russica lingua: Multschi sabacka. Eadom et tesserae militares conceplao sunt Notschay, id est, inopinato, in pugna apud Morasky, et Hoyda podiom (agite aggrediamur) in certamine propo Lysko.

** А. MDCLXXI, VI Jun.

Versio Russica ->

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org