Vox fuit mi

Versio Russica ->

 

Imago a N.I.Altman, MDCLXIV a.u.c., Museum Rossicum.

Vox fuit mi. Citabat grate,
Dicebat: ‘Eas huc, paternum
Id surdum solum, quod peccato,-
Relinquas illum in aeternum.
Cruorem manibus abluam,
Ex corde depromam pudorem,
Et novo nomine induam
Offensae, cladium dolorem’.
Sed haec reiecit virtus lente
Et spiritus, maerore satur,
Ne pectus hac indigna mente,
Fidele vero, imbuatur.

 

Anno MMDCLXX a.u.c.
Translatio Latinae a Maria Ledyscheva post. Kal. Aug. MMDCCLXI a.u.c.

  Союз образовательных сайтов PROext: Top 1000 bigmir)net TOP 100 Технология альтруизма Everettica.org