Eam rerum experientiae vim ac robur inesse, ut nihil stne eius adminiculo rite integreque administrari possit; nemo est, qui quotidiano usu non doceatur. Lumen in actionibus humanis rebus privatis iuxta ac publicis vitae ingerit, ita ut quod in naturalibus soli, hoc in politicis debeatur experientiae. Merito itaque Serenissimus Wladislaus Sigismundus, Poloniae et Sueciae Princeps etc., etc., his experientiae momentis pro innata sua prudentia probe matureque ponderatis cum eminetitiae splendorique natalium suorum, per quos rerum administrandarum gubernaculis destinatur, tum excelsae triumphorum suorum gloriae bene consultum fore ratus est, si illam sibi sociam acciret.
view->Main menu
Advertisments
SECTIONES
QVID NOVI
-
-
Fridericus Messana
-
Fridericus Messana
-
Georg von Reichersdorff
-
Andres Curascinius